monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, 157, 4, 30. <<<     >>> 32.

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 31.

1 An hoc eos movet quod ait Dominus: Quicumque dimiserit omnia sua propter me, accipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29)?
2 Aliud est dimiserit; aliud est vendiderit: nam et in iis quae dimittenda mandavit, etiam uxor commemorata est, quam nullis humanis legibus licet vendere, Christi autem legibus nec dimittere, excepta causa fornicationis (Id. V, 32).
3 Quid sibi ergo volunt ista praecepta (non enim possunt inter se esse contraria), nisi quia occurrit aliquando necessitatis articulus, ubi aut uxor dimittatur, aut Christus: ut alia omittam, si ipsi uxori maritus displicuerit christianus, eique proposuerit aut a se divortium, aut a Christo?
4 Hic ille quid eligat nisi Christum, et dimittat uxorem laudabiliter propter Christum?
5 Ambobus quippe christianis Dominus praecepit ne quisquam dimittat uxorem, excepta causa fornicationis.
6 Ubi autem quaelibet ex eis persona infidelis est, consilium Apostoli attendatur: Ut si infidelis consentit habitare cum viro fideli, vir non dimittat uxorem.
7 Similiter et uxor fidelis virum, si cum illa habitare consenserit.
8 Quod si infidelis, inquit, discedit, discedat: non est enim servituti subiectus frater aut soror in huiusmodi (I Cor. VII, 12, 15): id est, si infidelis noluerit esse cum coniuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subiectum deputet servituti ut ipsam dimittat fidem, ne coniugem amittat infidelem.
Augustinus HOME