monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, 157, 4, 29. <<<     >>> 31.

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 30.

1 Si autem Apostolus ita dixit, Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, ut vendant omnia quae possident, et ea pretia distribuendo indigentibus, faciant quod sequitur, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, et aliter eos in regnum coelorum intrare posse non credit; fallit ergo eos quorum domos tam diligenter doctrinae sanitate componit, admonens et praecipiens quales se praebere debeant uxores viris, viri uxoribus, filii parentibus, parentes filiis, servi dominis, domini servis: nam quomodo haec agi possunt sine domo, et sine aliqua re familiari?
Augustinus HOME