Augustinus, Epistolae, 157, 4, 29.
1 | Haec si dicunt, scio quippe eos illa dicere, non attendunt primitus quemadmodum Dominus contra eorum dogma suam gratiam praedicaverit. |
2 | Non enim ait, Quod hominibus impossibile videtur, facile est hominibus si voluerint; sed, Quod hominibus, inquit, impossibile est, Deo facile est: ostendens, quando ista recte fiunt, non fieri hominis potentia, sed Dei gratia. |
3 | Hoc ergo attendant isti, et si reprehendunt eos qui gloriantur in divitiis suis, caveant ipsi in sua virtute confidere: simul enim utrique reprehenduntur in Psalmo, Qui confidunt in virtute sua, et qui in abun τ dantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7). |
4 | Audiant itaque divites, Quod hominibus impossibile est, Deo facile est: et sive manentes in divitiis suis, atque ex eis bona opera facientes, sive illis venditis, et per indigentias pauperum distributis intrent in regnum coelorum, gratiae Dei tribuant, non propriis viribus bonum suum. |
5 | Quod enim hominibus impossibile est, non hominibus, sed Deo facile est. |
6 | Audiant hoc et isti; et si iam omnia sua vel vendiderunt, et pauperibus tribuerunt, vel adhuc id agunt atque disponunt, et hoc modo praeparant intrare in regnum coelorum, non hoc tribuant virtuti suae, sed eidem gratiae divinae. |
7 | Quod enim hominibus impossibile est, non ipsis, quia et ipsi homines sunt, sed Deo facile est. |
8 | Hoc quippe illis et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. |
9 | Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). |
10 | Certe ideo se dicunt de suis rebus vendendis perfectionis a Domino suscepisse consilium, ut sequantur Dominum, quoniam illic additum est, et veni, sequere me: cur ergo in iis bonis quae faciunt, de sua tantum voluntate praesumunt, nec audiunt Dominum, quem sequi se dicunt, increpantem atque testantem, Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5)? |