1 | Sed ideo, inquiunt, hoc dictum est, quia futurum erat ut audito Evangelio, divites vendito patrimonio erogatoque pauperibus Dominum sequerentur, et intrarent in regnum coelorum, atque ita fieret quod difficile videbatur: non ut manentes in divitiis suis, praecepta Apostoli custodiendo, id est non superbe sapiendo, neque sperando in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, bene faciendo, facile tribuendo, et communicando indigentibus, veram apprehendant vitam; sed etiam ista praecepta apostolica venditis omnibus suis rebus implerent. |