monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Epistolae, 157, 4, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 27.

1 An forte quia Dominus adiunxit, et dixit, Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum: et iterum dico vobis, Facilius intrabit camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum; ideo putant isti divitem, etiamsi faciat ista quae divitibus praecipienda scripsit Apostolus, in regnum coelorum intrare non posse?
2 Quid ergo est?
3 utrum Apostolus contra Dominum loquitur, an isti nesciunt quid loquuntur?
4 Quid horum credat, eligat christianus.
5 Puto melius nos credere istos nescire quid loquantur, quam Paulum contra Dominum loqui.
6 Deinde cur non in consequentibus etiam ipsum Dominum audiunt dicentem discipulis pro miseria divitum contristatis: Quod hominibus impossibile est, Deo facile est?
Augustinus HOME