Augustinus, Epistolae, 157, 4, 26.
1 | Credimus enim ministrum Novi Testamenti fuisse apostolum Paulum, cum scribens ad Timotheum diceret, Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. |
2 | Bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant aeternam vitam (I Tim. VI, 17-19): de qua et illi adolescenti dictum est, Si vis venire ad vitam. |
3 | Puto quod ista praecipiens, divites instruebat, non fallebat Apostolus: qui non ait, Praecipe divitibus huius mundi ut vendant omnia quae habent, dent pauperibus, et sequantur Dominum; sed, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. |
4 | Ista superbia divitem illum qui iacentem ante ianuam suam contemnebat pauperem iustum, et ista spes in incerto divitiarum, qua se propter purpuram, byssum, et epulas splendidas beatum putabat, non ipsae divitiae perduxerunt ad inferni tormenta. |