Augustinus, Epistolae, 157, 4, 25.
1 | Haec si dicunt, videntur aliquid rationabiliter dicere. |
2 | Sed totum audiant, totum advertant; non in parte aures aperiant, in parte surdescant. |
3 | Cui enim Dominus haec praecepit? |
4 | Profecto illi diviti qui vitae aeternae consequendae consilium quaerebat accipere: hoc enim Domino dixerat, Quid faciam, ut vitam aeternam consequar? |
5 | Ille autem non ei respondit, Si vis venire ad vitam, vade, vende omnia quae habes; sed, Si vis venire ad vitam, serva mandata. |
6 | Quae iuvenis cum sibi a Domino ex lege commemorata se servasse dixisset, et quaesiisset quid adhuc sibi deesset, responsum accepit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. |
7 | Et ne se illa quae multum amabat, hoc modo perdere existimaret: Et habebis, inquit, thesaurum in coelis. |
8 | Deinde addidit, Et veni, sequere me; ne cuiquam, cum haec fecerit, aliquid prodesse existimetur, si non sequitur Christum. |
9 | At ille quidem tristis abscessit, qui viderit quemadmodum illa Legis mandata servaverat: puto enim quod se arrogantius quam verius servasse responderat. |
10 | Verumtamen magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit: ibi enim dixit, Si vis venire ad vitam, serva mandata; hic autem, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. |
11 | Cur ergo negamus divites, quamvis ab illa perfectione absint, venire tamen ad vitam, si mandata servaverint, et dederint ut detur illis, et dimiserint ut dimittatur illis (Luc. VI, 37, 38)? |