Augustinus, Epistolae, 157, 4, 24.
1 | Hic utique dicunt, ideo patres antiquos non vendidisse omnia quae habebant, et dedisse pauperibus, quia hoc eis non praeceperat Dominus. |
2 | Nondum enim revelato Testamento Novo, quod non fieri nisi plenitudine temporis oportebat, nec eorum virtus fuerat revelanda; qua virtute hoc eos facillime posse Deus in eorum cordibus noverat, qui testimonium illis tam insigne perhibebat, ut cum sit omnium sanctorum Deus, tanquam de praecipuis amicis suis dicere dignaretur: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob: hoc mini nomen est in aeternum (Exod. III, 15). |
3 | Postea vero quam magnum pietatis sacramentum manifestatum est in carne (I Tim. III, 16), et vocandis omnibus gentibus Christi adventus illuxit, in quem etiam illi patres crediderant, sed huius fidei olivam suo tempore manifestandam, in illius arboris de qua Apostolus loquitur (Rom. XI, 17), tanquam radice servabant, dictum est diviti: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). |