monumenta.ch > Augustinus > 23
>>> Augustinus, Epistolae, 157, 4, 24.

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 23.

1 Audi iam pauca de divitibus, quod in epistola tua sequitur inquirendum.
2 Hoc enim posuisti illos dicere: Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit, nec ei prodesse si forte ex ipsis divitiis mandata fecerit.
3 Evaserunt istorum disputationes patres nostri Abraham et Isaac et Iacob, qui tanto ante ex hac vita migrarunt.
4 Habebant quippe hi omnes non paucas divitias, sicut fidelissima Scriptura testatur: multos tamen venturos ab oriente et occidente, et non supra ipsos, vel extra ipsos, sed cum ipsis recubituros in regno coelorum, ille ipse qui propter nos factus est pauper cum vere dives esset, veracissima promissione praedixit (Matth. VIII, 11).
5 Et quamvis superbus dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, mortuus apud inferos torqueretur: tamen si pauperis ulcerosi, qui ante ianuam eius contemptus iacebat miseratus fuisset, mereretur et ipse misericordiam.
6 Et si pauperi illi meritum esset inopia, non iustitia; non utique ab Angelis in Abrahae gremium, qui dives hic fuerat, tolleretur.
7 Sed ut nobis ostenderetur nec in isto paupertatem per seipsam divinitus honoratam, nec in illo divitias fuisse damnatas, sed in isto pietatem, in illo impietatem suos exitus habuisse; sic suscepit impium divitem cruciatus ignis, ut tamen pium pauperem susciperet sinus divitis (Luc. XVI, 19-22).
8 Qui sane cum hic dives viveret, divitias sic habebat, et eas prae Dei praeceptis tam parvipendebat, ut etiam ipsius filii immolatione nollet offendere Deum iubentem, quem suarum divitiarum et sperabat et optabat haeredem (Gen. XXII, 1-10).
Augustinus HOME