monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Epistolae, 157, 3, 21. <<<    

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 22.

1 Multa de his quaestionibus in aliis nostris opusculis et ecclesiasticis sermonibus diximus: quoniam fuerunt etiam apud nos quidam, qui ubicumque poterant haec sui erroris nova semina spargerent; quorum nonnullos per ministerium nostrum fratrumque nostrorum, misericordia Domini ab illa peste sanavit.
2 Nec tamen hic deesse aliquos arbitror, maxime apud Carthaginem: sed iam occulte mussitant, timentes Ecclesiae fundatissimam fidem.
3 Nam unus eorum nomine Celestius, in eiusdem civitatis ecclesia iam ad presbyterii honorem subrepere coeperat: sed fidelissima libertate fratrum, propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad iudicium episcopale perductus est.
4 Tamen coactus est confiteri propter baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria.
5 Ubi quanquam noluerit de originali peccato aliquid expressius dicere, tamen ipso redemptionis nomine non parum sibi praescripsit.
6 Unde enim redimendi essent, nisi a diaboli potestate, in qua esse non possent, nisi originalis obligatione peccati?
7 aut quo pretio redimuntur, nisi Christi sanguine, de quo apertissime scriptum est quod in remissionem effusus sit peccatorum (Matth. XXVI, 28)?
8 Sed quia magis convictus et ab Ecclesia detestatus quam correctus et pacatus abscessit, veritus sum ne forte ibi sit ipse qui vestram fidem perturbare conatur: ideo nominis ipsius commemorationem putavi esse faciendam.
9 Sed sive ipse sit, sive alii consortes eius erroris: plures enim sunt quam sperare possumus; et ubi non redarguuntur, etiam alios ad suam sectam seducunt, et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint erupturi: nos tamen malumus eos in Ecclesiae compage sanari, quam ex illius corpore velut insanabilia membra resecari, si tamen hoc permittit ipsa necessitas.
10 Timendum est enim ne plura putrescant, dum putribus parcitur.
11 Potens est autem misericordia Domini nostri, quae potius eos ab hac peste liberet: quod sine dubio faciet, si fideliter advertant teneantque quod scriptum est, Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Ioel. II, 32).
Augustinus HOME