monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, 157, 3, 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 19.

1 Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen; quia nec lex data per Moysen potuit regnum mortis auferre, quod sola Christi abstulit gratia.
2 In quos autem regnaverit vide: et in eos, inquit, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae.
3 Regnavit ergo et in eos qui non peccaverunt.
4 Sed cur regnaverit, ostendit cum ait: In similitudine praevaricationis Adae.
5 Iste est enim melior intellectus horum verborum, ut cum dixisset, regnavit mors in eos qui non peccaverunt; quasi nos moneret quare in eos regnaverit qui non peccaverunt, adderet, in similitudine praevaricationis Adae; id est, quia inerat eorum in membris similitudo praevaricationis Adae.
6 Potest et sic intelligi, regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non in similitudine praevaricationis Adae peccaverunt: quia in semetipsis cum iam nati essent, nec ratione adhuc uterentur, qua ille utebatur quando peccavit, nec praeceptum accepissent quod ille transgressus est, sed solo originali vitio tenerentur obstricti, per quod eos regnum mortis in eis tantum non est, qui Christi gratia renati, ad eius regnum pertinent; quoniam mors temporalis, quamvis et ipsa de originali delicto propagata sit, corpus in eis interimit, animam vero ad poenam non trahit, ubi voluit regnum mortis intelligi: ut anima renata per gratiam, iam non moriatur in gehennam, id est a vita Dei non alienetur, non separetur; temporalis autem mors corporis, etiam in iis qui Christi morte redimuntur, relinquatur interim ad exercitationem fidei, et agonem praesentis luctationis, in quo et martyres certaverunt; absumatur vero et ipsa in renovatione corporis, quam resurrectio pollicetur.
7 Ibi enim penitus absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), cui modo gratia Christi adimit regnum, ne suorum animas ad poenas tartari trahat.
8 Nonnulli sane codices non habent, in eos qui non peccaverunt; sed, in eos qui peccaverunt, in similitudine praevaricationis Adae: quibus quidem verbis nullo modo iste sensus aufertur.
9 Secundum hoc quippe intelliguntur peccasse in similitudine praevaricationis Adae, secundum quod supra dictum est, in quo omnes peccaverunt.
10 Sed tamen graeci codices, unde in latinum Scriptura translata est, illud plures habent quod diximus.
Augustinus HOME