Augustinus, Epistolae, 157, 3, 18.
1 | Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica verba prolatae impediant parvulos ad salutem, quae est in Christo Iesu Domino nostro: tanto magis enim pro eis loqui debemus, quanto ipsi pro se loqui non possunt. |
2 | Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. |
3 | Sicut ab illo uno homine, sic ab eodem peccato infantes immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi Baptismum resolvantur. |
4 | Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit: non quia deinceps in nemine fuit, hoc dictum est; sed quia non poterat per litteram legis auferri, quod solo poterat Spiritu gratiae. |
5 | Ne quisquam ergo fidens de viribus, non dico voluntatis, sed potius vanitatis suae, putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret; ideo ait Apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur cum lex non esset. |
6 | Non dixit, Non erat; sed, non deputabatur; quia lex non erat, qua arguente demonstraretur, sive lex rationis in parvulo, sive lex litterae in populo. |