Augustinus, Epistolae, 157, 3, 17.
1 | Cum ergo dixisset Apostolus, Lex subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia; secutus adiunxit, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia regnet per iustitiam in vita aeterna per Iesum Christum Dominum nostrum. |
2 | Modo cum dixisset, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte; non ait, Per unum hominem, aut per primum hominem, aut per Adam: quia iam dixerat, Lex subintravit, ut abundaret delictum; quae abundantia delicti non pertinet ad primi hominis propaginem, sed ad conversationis humanae praevaricationem, quae illi uni delicto quo solo obstricti tenentur infantes, iam in maioribus aetatibus ex abundantia iniquitatis adiecta est. |
3 | Sed quoniam hoc totum, etiam quod non pertinet ad illius unius delicti originem, tamen idonea est solvere gratia Salvatoris; ideo cum dixisset, sic et gratia regnet per iustitiam in vita aeterna, addidit, per Iesum Christum Dominum nostrum. |