2 | Cum autem vocatione divina intelligunt cur sit ingemiscendum, et invocant eum in quem recte credunt, dicentes, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1); et, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5); et, In tua iustitia vivifica me (Psal. XXX, 2); et, Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII, 29); et, Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me (Psal. XXXV, 12); et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133) ( A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam eius volet [Psal. XXXVI, 23] ); et alia multa, quae propterea scripta sunt, ut nos admonerent, ad implenda ea quae nobis iubentur, ab illo petendum adiutorium a quo iubentur: cum ergo se homo ad illum extenderit, et sic ingemuerit, fiet quod sequitur, Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20); et, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47): et diffunditur in corde charitas Dei, unde fiat legis plenitudo; non per vires arbitrii quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. |