Augustinus, Epistolae, 157, 3, 15.
1 | Quod vero illis verbis quae tractabamus, adiungit et dicit, Lex autem subintravit, ut abundaret delictum, iam non pertinet ad illud delictum quod trahitur ex Adam, de quo dicebat superius, Mors regnavit per unum: legem quippe sive naturalem intelligamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui iam ratione uti possunt; sive conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec ipsa vivificare potuit, et liberare a lege peccati et mortis, quae tracta est ex Adam, sed magis addidit praevaricationis augmenta; Ubi enim lex non est, ait idem apostolus, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). |
2 | Proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis qui iam utitur arbitrio libertatis, naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur ne aliquid faciat quisque alteri quod pati ipse non vult; secundum hanc legem praevaricatores sunt omnes, etiam qui legem per Moysen datam non acceperunt, de quibus in Psalmo legitur: Praevaricatores aestimati omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 119). |
3 | Non enim omnes peccatores terrae legem per Moysen datam praevaricarunt; sed tamen nisi aliquam praevaricassent, non appellarentur praevaricatores: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. |
4 | Praevaricata ergo lege quae in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et mortis, de qua dicitur: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). |
5 | Quae tamen nisi mala postea consuetudine roboretur, facilius vincitur, non tamen nisi gratia Dei. |
6 | Lege autem alia praevaricata, quae est in usu rationis animae rationalis in aetate hominis iam ratione utentis, praevaricatores fiunt omnes peccatores terrae. |
7 | Praevaricata vero lege etiam illa quae data est per Moysen, multo amplius abundat delictum. |
8 | Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. |
9 | Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus: haec verba, si agnoscis, apostolica sunt. |
10 | De qua lege iterum dicit, lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, disposita per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19-21): Christum commendans, cuius gratia salvi fiunt omnes, sive parvuli a lege peccati et mortis, cum qua nati sumus; sive maiores, qui male utentes arbitrio voluntatis praevaricarunt legem naturalem ipsius rationis; sive qui legem acceperunt, quae data est per Moysen, eamque praevaricantes littera occisi sunt. |
11 | Cum vero etiam evangelica praecepta homo praevaricat, velut quatriduanus mortuus putet: nec de illo tamen desperandum est propter eius gratiam, qui non lente dixit, sed magna voce clamavit, Lazare, veni foras (Ioan. XI, 43). |