Augustinus, Epistolae, 157, 3, 14.
1 | Vide quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum; illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam venerit Christus in carne: ut sciamus etiam antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, nonnisi per eamdem fidem liberatos, per quam liberamur et nos; fidem scilicet incarnationis Christi, quae illis praenumiabatur, sicut nobis facta annuntiatur. |
2 | Ideo idem Christum hominem dicit, cum sit et Deus, ne quis existimet antiquos iustos per Deum tantummodo Christum, id est per Verbum quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. |
3 | Sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. |
4 | Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21). |
5 | Utique resurrectionem dicit iustorum, ubi est vita aeterna; non resurrectionem iniquorum, ubi mors erit aeterna: ideo ait, vivificabuntur; quia illi damnabuntur. |
6 | Hinc et in veteribus Sacramentis circumcisio parvulorum octava die fieri praecepta est (Levit. XII, 3), quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis exspoliatio, quam significat circumcisio, die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. |
7 | Haec ergo fides etiam antiquorum iustorum fuit. |
8 | Unde et Apostolus dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13): non diceret, eumdem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos iustos habuisse ipsum spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. |
9 | Sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis annuntiatur; et tempore Veteris Testamenti velabatur, quae tempore Novi Testamenti revelatur; ideo eius Sacramenta variata sunt, ut alia essent in Veteri Testamento, alia in Novo; cum fides ipsa varia non sit, sed una sit: quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. |