monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 157, 3, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 13.

1 Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, a quo delicto parvuli per Baptismum expiantur; multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum: multo magis utique in vita regnabunt; quia aeternae vitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit.
2 Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; de qua condemnatione parvuli per sacramentum Baptismi liberandi sunt: ita per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae.
3 Et hic omnes dixit, et ibi; non quia omnes homines veniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa, in aeternum moriantur: sed quia onmes qui renascuntur in iustificationem, nonnisi per Christum renascuntur, sicut omnes qui nascuntur in condemnationem, nonnisi per Adam nascuntur.
4 Nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum: ideo omnes, et omnes; eosdem autem omnes, etiam multos postea dicit, adiungens, Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: sic et per unius hominis obedientiam iusti constituuntur multi.
5 Qui multi, nisi quos iam paulo ante omnes dixerat?
Augustinus HOME