monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 157, 3, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 12.

1 Quid ad ista dicturi sunt?
2 aut quid eis restat, nisi ut Apostolam errasse contendant?
3 Clamat vas electionis, doctor Centium, tuba Christi, Iudicium ex uno in condemnationem: et reclamant isti, asserentes parvulos, quos ex ilio uno homine de quo loquitur, ducere propaginem confitentur, non ire in condemnationem, etsi in Christo non fuerint baptizati.
4 Iudicium, inquit, ex uno in condemnationem: quid dicit, ex uno, nisi, delicto?
5 sequitur enim, Gratia autem ex multis delictis in iustificationem Ergo inde iudicium etiam ex uno delicto ducit in condemnationem: hinc autem gratia etiam ex multis delictis ducit in iustificationem.
6 Quapropter si non audent resistere Apostolo, exponant nobis quare iudicium ex uno delicto ducat in condemnationem, cum ex multis delictis homines damnandi veniant ad iudicium.
7 Aut si propterea ita dictum putant, quia initium peccati ex Adam factum est, quod imitati caeteri sunt, ut sic ex uno illo delicto in iudicium condemnationemque traherentur qui cum imitando multa peccarunt; cur non etiam de gratia et iustificati ne sic dictum est?
8 cur non dixit similiter, Et gratia ex uno delicto in iustificationem?
9 Sicut enim hominum multa delleta inter illud unum quod imitati sunt, et iudicium quo puniuntur, media reperiuntur; ab uno quippe ad multa venerunt, ut a multis ad iudicium damnationemque ducerentur: sic eadem multa delicta inter hoc ipsum unum cuius imitatione commissa sunt, et gratiam qua dimittuntur, eodem modo media sunt; quoniam ex illo uno ad multa venerunt, ut ex multis ad gratiam iustificandi venirent.
10 Cum ergo in utroque, id est et iudicio et gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque ratio sit; dicant isti nobis quare iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam vero ex multis delictis in iustificationem.
11 Aut acquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines; Adam, ex quo consistit generatio carnalis, et Christus, ex quo regeneratio spiritualis.
12 Sed quia tantum ille homo, iste autem et Deus et homo; non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum solum solvit, quod est ex Adam.
13 Sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti connexio; quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad, humanam conversationem: huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo solvere quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conversationis accedit.
14 Ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Augustinus HOME