monumenta.ch > Augustinus > 11
>>> Augustinus, Epistolae, 157, 3, 12.

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 11.

1 Quod autem dicunt infantem morte praeventum, non baptizatum, perire non posse, quoniam sine peccato nascitur: non hoc dicit Apostolus; et arbitror esse melius ut Apostolo potius quam istis credamus.
2 Dicit enim ille doctor Gentium, in quo Christus loquebatur, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post dicit, Nam iudicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem (Luc. VI, 37, 38).
3 Proinde isti, quem forte invenerint infantem non ex illius unius hominis concupiscentia procreatum, ipsum dicant illi damnationi non esse obnoxium, nec per Christi gratiam ab illa damnatione esse liberandum.
4 Quid est enim, ex uno delicto in condemnationem, nisi in illo delicto quo deliquit Adam?
5 et quid est, ex multis delictis in iustificationem, nisi quia Christi gratia non solum illud unum delictum solvit, quo obstringuntur infantes ex illo uno homine procreati, sed etiam multa delicta, quae cum creverint homines, addunt malis moribus suis?
6 Tamen et illud unum, quo est obligata propago carnalis quae ab illo primo homine originem ducit, sufficere dicit ad condemnationem.
7 Ideo non est superfluus baptismus parvulorum, ut qui per generationem illi condemnationi obligati sunt, per regenerationem ab eadem condemnatione solvantur: sicut enim non invenitur homo qui praeter Adam carnaliter generetur; sic non invenitur homo qui praeter Christum spiritualiter regeneretur.
8 Carnalis autem generatio delicto illi uni, et damnationi eius obnoxia est; spiritualis vero regeneratio non solum illud unum propter quod baptizantur infantes, sed multa delicta facit aboleri, quae homines male vivendo, ad illud in quo generati sunt, addiderunt.
9 Ideo sequitur et dicit: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
10 Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; ita per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae.
11 Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per unius obedientiam iusti constituuntur multi (Rom. V, 12-19).
Augustinus HOME