monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 157, 2, 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, 157, 2, 10.

1 Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia iuvatur; sed ideo iuvatur, quia non tollitur.
2 Qui enim Deo dicit, Adiutor meus esto (Psal. XXVI, 9), confitetur se velle implere quod iussit, sed ab eo qui iussit, adiutorium poscere ut possit.
3 Sic et iste cum sciret neminem esse posse continentem, nisi Deus det, adiit Dominum et deprecatus est: utique volens adiit, volens deprecatus est, nec petiisset nisi esset voluntas.
4 Sed nisi petiisset, quantum posset voluntas?
5 Quia etsi possit antequam petat, quid ei prodest, nisi illi agat gratias ex eo quod potest, a quo petendum est quod nondum potest?
6 Unde etiam qui iam continens est, non habet utique continentiam, nisi adsit voluntas; sed nisi accepisset, quid haberet voluntas?
7 Quid enim habes, inquit, quod non accepisti?
8 Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. 4, 7)?
9 id est, Quid gloriaris quasi a teipso habeas, quod si non accepisses, a teipso habere non posses?
10 Hoc autem dictum est, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (II Cor. X, 17); et qui nondum habet unde glorietur, non a seipso speret, sed Dominum precetur.
11 Satius est enim minus quemque habere quod a Deo petat, quam plus habere quod sibi tribuat; quoniam expedit ab imo surgere, quam ex alto cadere: Deus enim, scriptum est, superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iacobi IV, 6).
12 Ad abundantiam igitur delictorum lex nos docet quid velle debeamus, nisi adiuvet gratia, ut quod volumus valeamus, et quod valuerimus impleamus.
13 Adiuvabit autem, si non de nostris viribus praesumentes alta sapiamus, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16), et de iis quae iam possumus, gratias agamus, et pro iis quae nondum possumus, Deum suppliciter inhiante voluntate poscamus; adminiculantes orationem nostram misericordiae fructuosis operibus, dando ut detur nobis, dimittendo ut dimittatur nobis.
Augustinus HOME