Augustinus, Epistolae, 157, 2, 9.
1 | Nam ut interim omittamus legis multa praecepta, et hoc inde commemoremus quod ad commemorandum elegit Apostolus; cum dicit lex, Non concupisces, quid videtur aliud imperare, nisi ab illicitis cupiditatibus continentiam? |
2 | Animus quippe velut pondere, amore fertur quocumque fertur. |
3 | Iubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis quod accedat ad pondus charitatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur: plenitudo enim legis est charitas. |
4 | Et tamen de ipsa continentia vide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). |
5 | Numquid dixit, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc ipsum erat sapientiae, scire a meipso esse hoc bonum? |
6 | Non plane hoc dixit, quod quidam in sua vanitate dicunt; sed quod fuit in sanctae Scripturae veritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det. |
7 | Iubet ergo Deus continentiam, et dat continentiam; iubet per legem, dat per gratiam; iubet per litteram, dat per Spiritum: lex enim sine gratia facit abundare delictum, et littera sine Spiritu occidit (II Cor. III, 6). |
8 | Iubet ideo, ut facere iussa conati, et nostra infirmitate sub lege fatigati, adiutorium gratiae poscere noverimus; et si quid facere potuerimus operis boni, ei qui adiuvat non simus ingrati: hoc et iste fecit; id enim eum sapientia docuit, cuius esset hoc donum. |