Augustinus, Epistolae, 157, 2, 8.
1 | Haec enim voluntas libera tanto erit liberior quanto sanior: tanto autem sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque subiectior. |
2 | Ipsa enim fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). |
3 | Quomodo enim libera est, cui dominatur iniquitas? |
4 | Ut ei autem non dominetur, vide ab illa quis invocetur. |
5 | Non enim ait, Itinera mea dirige secundum liberum arbitrium, quia non dominabitur mihi omnis iniquitas; sed, Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. |
6 | Precatur, non pollicetur; confitetur, non profitetur; optat plenissimam libertatem, non iactat propriam potestatem. |
7 | Non enim omnis qui viribus suis confidit, sed omnis qui invocat nomen Domini, salvus erit. |
8 | Quomodo autem invocabunt, inquit, in quem non crediderunt (Rom. X, 14). |
9 | Ad hoc ergo credunt qui recte credunt, ut invocent in quem crediderunt, et valeant facere quod in praeceptis legitimis acceperunt; quoniam id quod lex imperat, fides impetrat. |