Augustinus, Epistolae, 157, 2, 7.
1 | Ad hoc quippe in eum credunt qui recte credunt, ut esuriant sitiantque iustitiam, et eius gratia saturentur. |
2 | Omnis enim, sicut scriptum est, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Ioel. II, 32, et Rom. X, 13): non utique salute corporis, quam multi habent et qui non invocant nomen Domini; sed illa salute de qua ipse dicit, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus; et quid dixerit, consequenter exponens, Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). |
3 | Iustos ergo sanos, peccatores autem dixit aegrotos. |
4 | Non itaque de suis viribus praesumat aegrotus; quia in multitudine virtutis suae non erit salvus. |
5 | Nam si inde praesumit, videat ne vires istae non sint quales solent esse sanorum, sed quales solent esse phreneticorum: qui cum sint insani, adeo se sanos putant, ut nec medicum quaerant, et tanquam importunum insuper caedant; sicut isti Christum insana superbia quodammodo caedunt, cuius gratiae tam benignum adiutorium ad faciendam iustitiam dato legis praecepto necessarium non esse contendunt. |
6 | Desinant ergo sic insanire, et ad hoc se intelligant habere, quantum possunt, liberum arbitrium, non ut superba voluntate respuant adiutorium, sed ut pia voluntate invocent Dominum. |