monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 157, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 157, 2, 6.

1 Nam et ipsa lex in hoc adiutorium data est illis qui ea legitime utuntur, ut per illam sciant, vel quid iustitiae iam acceperint, unde gratias agant, vel quid adhuc eis desit, quod instanter petant.
2 Qui autem sic audiunt quod ait lex, Non concupisces (Exod. XX, 17, et Rom. VII, 7), ut hoc quia didicerint, sufficere sibi arbitrentur, nec adiutorio gratiae Dei ad faciendum quod iussum est dari sibi virtutem credant et petant; ad hoc eis lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20); quod dictum est de Iudaeis.
3 Parum enim est quia non implent quod praecepit lex, Non concupisces; sed insuper superbiunt, et ignorantes Dei iustitiam, id est quam Deus dat qui iustificat impium, et suam volentes constituere tanquam suae voluntatis viribus factam, iustitiae Dei non sunt subiecti.
4 Finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti (Id. 10, 4); qui utique ideo venit, ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia.
5 Cui gratiae si fuerunt inimici Iudaei, Dei ignorantes iustitiam, et suam volentes constituere; quare sunt et isti inimici, si in eum crediderunt quem illi occiderunt?
6 An ut illi accipiant praemium, qui occiso Christo suam impietatem accusaverunt, et se illius gratiae cognitae subdiderunt; et isti portent iudicium, qui sic in Christum volunt credere, ut eius ipsam gratiam conentur occidere?
Augustinus HOME