monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 157, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 157, 2, 5.

1 Valet itaque liberum arbitrium ad opera bona, si divinitus adiuvetur, quod fit humiliter petendo et faciendo: desertum vero divino adiutorio, qualibet scientia legis excellat, nullo modo habebit iustitiae soliditatem, sed inflationem impiae superbiae et exitiosum tumorem.
2 Docet hoc eadem ipsa dominica oratio.
3 Frustra enim rogantes Deum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13), si hoc in nostra sic positum est potestate, ut nullo illius adiutorio id valeamus implere.
4 Dictum est enim, Ne nos inferas in tentationem, quod intelligitur, Ne nos inferri deserendo permittas.
5 Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittet tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13): utquid hoc dixit Deum facere, si hoc sine ipsius adiutorio in sola nostra est potestate?
Augustinus HOME