monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 157, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 157, 2, 4.

1 Sed isti utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse vel fuisse hic aliquem, praeter unum Sanctum sanctorum, qui nullum haberet omnino peccatum.
2 Illud vero quod dicunt, sufficere homini liberum abitrium ad dominica praecepta implenda, etiamsi Dei gratia et Spiritus sancti dono ad opera bona non adiuvetur, omnino anathematizandum est, et omnibus exsecrationibus detestandum.
3 Qui enim hoc asserunt, a gratia Dei penitus alieni sunt; quia ignorantes Dei iustitiam, sicut de Iudaeis dicit Apostolus, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3): plenitudo quippe legis non est nisi charitas (Id. XIII, 10); et utique charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, nec viribus propriae voluntatis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5).
Augustinus HOME