1 | Sed plane qui misericordia Dei adiutus et gratia se ab eis peccatis abstinuerit quae etiam crimina vocantur, atque illa peccata sine quibus non hic vivitur, mundare operibus misericordiae et piis orationibus non neglexerit, merebitur hinc exire sine peccato, quamvis cum hic viveret habuerit nonnulla peccata; quia sicut ista non defuerunt, ita etiam remedia quibus purgarentur, affuerunt. |
2 | Quisquis autem, hac velut occasione comperta, cum audierit neminem hic arbitrio suo sine peccato vivere, dederit se libidinibus, et criminibus nefariis obligaverit, atque in his criminosis consceleratisque moribus usque in diem suum ultimum perduraverit, quaslibet inter haec eleemosynas faciat, et infeliciter ducit vitam, et infelicius finit. |