Augustinus, Epistolae, 157, 1, 2.
1 | Si ergo quaeris utrum in hac vita quisquam ita iustitiae perfectione proficiat, ut hic sine ullo vivat omnino peccato; attende quid dixerit Ioannes apostolus, quem Dominus inter discipulos suos praecipue diligebat: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8). |
2 | Si ergo illi de quibus mihi scripsisti, se dicunt esse sine peccato; vides quia se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est. |
3 | Si autem se esse peccatores fatentur, ut Dei misericordiam possint mereri, compescant se ab aliis etiam decipiendis, quibus hanc superbiam persuadere conantur. |
4 | Omnibus enim necessaria est oratio dominica, quam etiam ipsis arietibus gregis, id est Apostolis suis Dominus dedit, ut unusquisque Deo dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). |
5 | Cui enim haec in oratione verba necessaria non fuerint, ipse hic sine peccato vivere pronuntiandus est. |
6 | Quales si aliquos futuros Dominus praevideret, meliores utique quam exstiterunt eius Apostoli, aliam orationem illos doceret, qua non peterent dimitti sibi peccata, quibus in Baptismo fuerant omnia iam dimissa. |
7 | Nam si Daniel sanctus, non coram hominibus quasi humilitate fallaci, sed coram Deo, id est in oratione qua Deum precabatur, non solum peccata populi sui, sed etiam sua confitebatur, sicut eius ore veridico expressum est (Danielis IX, 20); nihil aliud mihi videtur dicendum istis, nisi quod per prophetam Ezechielem cuidam superbo Dominus mandat: Numquid tu sapientior es quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? |