Augustinus, Epistolae, 155, 4, 17.
1 | Pietas igitur, id est verus veri Dei cultus ad omnia prodest; et quae molestias huius vitae avertat aut leniat, et quae ad illam vitam salutemque perducat, ubi nec aliquid iam mali patiamur, et bona summo sempiternoque perfruamur. |
2 | Ad hanc te perfectius assequendam et perseverantissime retinendam exhortor ut meipsum: cuius nisi iam particeps esses, tuosque istos honores temporales ei servire oportere iudicares, non Donatistis haereticis, ad eos in unitatem Christi pacemque redigendos, per edictum diceres, Pro vobis hoc agitur; pro vobis sacerdotes incorruptae fidei, pro vobis Imperator Augustus, pro vobis nos quoque eius iudices laboramus; et alia multa quae in eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni iudicis cingulo, non parva ex parte coelestem rempublicam cogitare. |
3 | Quare si de veris virtutibus et vere beata vita volui diutius loqui tecum, quaeso ne onerosus deputer tuis occupationibus: imo vero me non esse confido, quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec illas curas deseras, et his libentius ac familiarius occuperis. |