monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 155, 4, 15. <<<     >>> 17.

Augustinus, Epistolae, 155, 4, 16.

1 Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est: qui nulla hinc afflictione avertitur, fortis est; qui nulla alia delectatione, temperans est; qui nulla elatione, iustus est.
2 His virtutibus divinitus impertitis, per gratiam mediatoris Dei cum Patre, et nobiscum hominis Iesu Christi, per quem post inimicitias iniquitatis reconciliamur Deo in Spiritu charitatis: his, inquam, virtutibus divinitus impertitis, et bona vita nunc agitur, et postea praemium eius, quae nisi aeterna esse non potest, beata vita persolvitur.
3 Hic enim sunt eaedem virtutes in actu, ibi in effectu; hic in opere, ibi in mercede; hic in officio, ibi in fine.
4 Itaque omnes boni et sancti, etiam in tormentis quibuslibet divino fulti adiutorio, spe illius finis beati vocantur, quo fine beati erunt: nam si in eisdem tormentis et atrocissimis doloribus semper essent, cum quibuslibet virtutibus eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret.
Augustinus HOME