Augustinus, Epistolae, 155, 4, 15.
1 | Cum ergo illa dilectione quam divina lex imperat, debeat homo diligere Deum, et seipsum, et proximum; non tamen ex hoc tria praecepta data sunt, nec dictum est, In his tribus, sed, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae, id est in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, et proximi tanquam sui ipsius: videlicet ut intelligeretur nullam esse aliam dilectionem qua quisque diligit seipsum, nisi quod diligit Deum. |
2 | Qui enim aliter se diligit, potius se odisse dicendus est: fit quippe iniquus, privaturque luce iustitiae, cum a potiore ac praestantiore bono aversus, atque inde vel ad seipsum conversus, ad inferiora et egena utique convertitur; fitque in ipso quod veracissime scriptum est, Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). |
3 | Quia igitur nemo, nisi Deum diligendo, diligit seipsum; non opus erat ut dato de Dei dilectione praecepto, etiam seipsum homo diligere iuberetur, cum in eo diligat seipsum, quod diligit Deum. |
4 | Debet ergo et proximum diligere tanquam seipsum, ut quem potuerit hominem vel beneficentiae consolatione, vel informatione doctrinae, vel disciplinae coercitione adducat ad colendum Deum; sciens in his duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere. |