monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 155, 4, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 155, 4, 14.

1 Ad illum ergo quanta opera possumus, etiam illi ut perveniant agamus, quos tanquam nosmetipsos diligimus, si nosmetipsos diligere, illum diligendo iam novimus.
2 Christus namque, id est Veritas, dicit in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque pendere, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, et diligamus proximos tanquam nosmetipsos (Matth. XXII, 37-40).
3 Proximus sane hoc loco, non sanguinis propinquitate, sed rationis societate pensandus est, in qua socii sunt omnes homines.
4 Nam si pecuniae ratio socios facit, quanto magis ratio naturae, non negotiandi, sed nascendi lege communis!
5 Hinc et ille comicus (sicut luculentis ingeniis non defit resplendentia veritatis), cum ab uno sene alteri seni dictum componeret, Tantumne ab re tua est oti tibi,
Aliena ut cures ea, quae nihil ad te attinent?
6 responsum ab altero reddidit: Homo sum, humani nil a me alienum puto.
(Terent. in Deaut. act. 1, scen. 1.) Cui sententiae ferunt etiam theatra tota, plena stultis indoctisque, applausisse.
7 Ita quippe omnium affectum naturaliter attigit societas humanorum animorum, ut nullus ibi hominum nisi cuiuslibet hominis proximum se esse sentiret.
Augustinus HOME