Augustinus, Epistolae, 155, 4, 13.
1 | Quanquam et in hac vita virtus non est, nisi diligere quod diligendum est: id eligere, prudentia est: nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est: nulla superbia, iustitia est. |
2 | Quid autem eligamus quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus? |
3 | Hoc Deus est, cui si diligendo aliquid vel praeponimus, vel aequamus, nos ipsos diligere nescimus. |
4 | Tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus, quo nihil melius est. |
5 | Imus autem non ambulando, sed amando. |
6 | Quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eumdem amorem quo in eum tendimus, potuerimus habere puriorem: nec enim locis corporalibus vel extenditur, vel includitur. |
7 | Ad eum ergo qui ubique praesens est et ubique totus, non pedibus ire licet, sed moribus. |
8 | Mores autem nostri, non ex eo quod quisque novit, sed ex eo quod diligit, diiudicari solent: nec faciunt bonos vel malos mores, nisi boni vel mali amores. |
9 | Pravitate ergo nostra, a rectitudine Dei longe sumus: unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus. |