monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 155, 3, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 155, 3, 11.

1 Inverecundius hoc dicere videor, et oblitus quodammodo consuetudinem intercessionum mearum.
2 Sed si nihil est verecundia, nisi quidam displicendi metus, ego in hac causa metuendo non vereor.
3 Metuo enim ne primum Deo, deinde ipsi amicitiae quam mecum inire dignatus es, iure displiceam, si minus liber in admonendo fuero, quod me admonere saluberrime existimo.
4 Sim certe verecundior, cum tibi pro aliis intercedo: cum vero pro teipso, tanto liberior quanto amicior; quia tanto amicior quanto fidelior: quanquam haec ipsa non dicerem, nisi verecundius agerem.
5 Quae si maxima est, ut ipse scripsisti, difficilium inter bonos efficacia; adiuvet me pro te apud te, ut in illo te fruar, qui mihi hanc ad te ianuam fiduciamque praestitit: praesertim quia id quod suggero, iam facile arbitror esse animo tuo tot divinis muneribus adminiculato et instructo.
Augustinus HOME