1 | Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere conaris rebus humanis; si omnis fortitudo, qua nullius iniquitate adversante terreris; si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae consuetudinis hominum te a corruptionibus abstines; si omnis iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuis, id laborat, id nititur, ut hi quibus vis ut bene sit, salvi sint corpore, et ab omni cuiusquam improbitate tuti atque pacati, habeant filios sicut novellas constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oves, crassas boves, nec maceriae ruina deformet praedium, nec litigantium clamor personet in plateis eorum; ita non erunt verae virtutes tuae, sicut nec istorum beatitudo. |
3 | Si quaelibet, inquam, administratio tua, illis quas commemoravi instructa virtutibus, hoc intentionis fine determinatur, ut homines secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur; nec ad te existimas pertinere, quo istam quietem, quam praestare niteris, referant, id est (ut verbis non ambiam) quomodo Deum verum, ubi est quietae vitae omnis fructus, colant, nihil tibi prodest ad vitam vere beatam tantus labor. |