Augustinus, Epistolae, 155, 3, 9.
1 | Cernis igitur unde petendum sit quod omnes docti indoctique desiderant, et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur ignorant. |
2 | Utrique autem in quodam divino psalmo simul reprehenduntur, et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7); id est, et philosophi huius saeculi, et abhorrentes vel a tali philosophia, beatumque dicentes populum cui suppetit terrena opulentia. |
3 | Ac per hoc a Domino Deo nostro a quo facti sumus, et virtutem petamus qua huius vitae mala superemus, et beatam vitam qua post istam vitam in eius aeternitate perfruamur, ut et in virtute et in praemio virtutis, sicut Apostolus dicit, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). |
4 | Hoc nobis velimus, hoc civitati cuius cives sumus: non enim aliunde beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas non sit, quam concors hominum multitudo. |