Augustinus, Epistolae, 155, 2, 8.
1 | Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici, nisi a filiis alienis, id est non pertinentibus ad regenerationem qua efficimur filii Dei: a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis in hanc opinionem atque in peccata impia pertrahatur Loquendo quippe vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt quae supra commemoravit, quibus ea felicitas constat quam solam dilectores huius mundi inquirunt. |
2 | Et ideo dextera eorum, dextera iniquitatis, quia haec praeposuerunt quae fuerant postponenda, sicut sinistrae praeponitur dextera. |
3 | Si enim habentur, non in eis beata vita ponenda est: subdita esse debent non praedita; sequentia, non ducentia. |
4 | Huic autem qui sic orabat, et a filiis alienis qui beatum dixerunt populum cui haec sunt, eximi discernique cupiebat, tanquam diceremus, Ipse quid sentis? |
5 | quem beatum populum dicis? |
6 | non ait, Beatus populus, cuius est virtus animi eius. |
7 | Quod si dixisset, discrevisset quidem etiam istum populum ab illo qui beatam vitam in ista visibili et corporali felicitate constituit; sed nondum transcendisset omnes vanitates et insanias mendaces: Maledictus enim omnis, sicut alibi eaedem Litterae docent, qui spem suam ponit in homine (Ierem. XVII, 5); ergo nec in seipso quisquam debet, quia et ipse homo est. |
8 | Proinde ut transiret omnium vanitatum et insaniarum mendacium limites, atque ibi beatam vitam poneret, ubi vere est, Beatus, inquit, populus, cuius Dominus Deus ipsius. |