monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 155, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 155, 2, 6.

1 Si ergo nos virtus vera delectat, ei dicamus, quod in eius sacris Litteris legimus, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): et si vere beati esse volumus (quod nolle non pessumus), id quod in eisdem Litteris didicimus, fido corde teneamus, Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5).
2 Quanta est autem vanitas, quanta insania, quantumque mendacium, hominem mortalem, aerumnosam vitam mutabili et spiritu et carne ducentem, tot peccatis oneratum, tot tentationibus subditum, tot corruptionibus obnoxium, poenisque iustissimis destinatum, in seipso fidere ut beatus sit, quando ne illud quidem, quod habet in naturae suae dignitate praecipuum, id est mentem atque rationem, potest vindicare ab erroribus, nisi Deus adsit lux mentium!
3 Abiiciamus itaque, obsecro te, falsorum philosophorum vanitates et insanias mendaces: quia nec virtus nobis erit, nisi adsit ipse quo iuvemur; nec beatitudo, nisi adsit ipse quo fruamur, et totum mutabile atque corruptibile nostrum, quod per seipsum imbecillum et quaedam materies miseriarum est, dono immortalitatis atque incorruptionis absorbeat.
Augustinus HOME