Augustinus, Epistolae, 155, 2, 5.
1 | Si prolixa epistola onerosus sum, tute hoc intulisti tibi, qui me sapientem appellasti. |
2 | Hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed qualis esse debeat ostenderem. |
3 | Haec est autem in praesenti saeculo verus veri Dei cultus, ut sit eius in futuro saeculo certus atque integer fructus. |
4 | Hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas. |
5 | Ex ista sapientia, quae una vera est, si quid habeo, a Deo sumpsi, non a me praesumpsi; atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo inchoatum esse humiliter gaudeo; nec in eo quod adhuc non donavit incredulus, nec in eo quod iam donavit ingratus. |
6 | Non enim meo vel ingenio vel merito, sed eius dono sum, si quid laudabiliter sum. |
7 | Nam quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in maiores errores ierunt, quanto praefidentius tanquam suis viribus cucurrerunt, nec suppliciter ac veraciter Deum, ut sibi viam ostenderet, petiverunt. |
8 | Merita vero quorumlibet hominum quae sunt; quandoquidem ille, qui non cum mercede debita, sed cum gratuita gratia venit, omnes peccatores solus a peccatis liber atque liberator invenit? |