Augustinus, Epistolae, 155, 1, 4.
1 | Hoc piorum praemium est, cuius adipiscendi spe vitam istam temporalem atque mortalem, non tam delectabiliter quam tolerabiliter ducimus, et mala eius tunc bono consilio et divino munere fortiter ferimus, cum bonorum aeternorum fideli Dei promissione et fideli nostra exspectatione gaudemus. |
2 | Ad hoc nos exhortatus apostolus Paulus ait, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12): ostendit enim quare in tribulatione patientes, praemittendo, spe gaudentes. |
3 | Ad hanc spem exhortor per Iesum Christum Dominum nostrum. |
4 | Hoc enim Deus ipse magister, latente maiestate divinitatis, et carnis infirmitate apparente, non solum sermonis oraculo docuit, verum etiam suae passionis et resurrectionis exemplo roboravit. |
5 | In altera enim qualia tolerare, in altera qualia debeamus sperare monstravit. |
6 | Cuius et illi gratiam mererentur, nisi elati inflatique superbia, inaniter conarentur istam vitam beatam ipsi sibi facere, quod solus Deus veraciter cultoribus suis, post hanc vitam se largiturum esse promisit. |
7 | Sanior quippe est eiusdem Ciceronis illa sententia, ubi ait: Nam haec vita quidem mors est, quam lamentari possem, si liberet (Cic. in Tusc. Quaest.). |
8 | Quomodo ergo si recte lamentatur, beata comprobatur; ac non potius quoniam recte lamentatur, misera esse convincitur? |
9 | Quare assuesce, obsecro te, vir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati perseverantissimae retribuetur merces felicitatis aeternae. |