monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 155, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 155, 1, 3.

1 Est apud Ciceronem, in extrema, ut scis, parte quinti Tusculanarum libri locus, propter quod dico animadvertendus.
2 Cum enim de caecitate corporis ageret, atque affirmaret etiam caecum beatum esse posse sapientem, multa dixit quae per aures percipiendo gauderet.
3 Itemque si surdus esset, ea quibus oblectaretur ad oculos transtulit.
4 Si autem utroque sensu orbaretur, et caecus surdusque fieret, non est ausus hinc ferre sententiam, eumque beatum dicere.
5 Sed addidit etiam dolores gravissimos corporis, qui eum si non interemerint, ipse se interimat, et ad portum non sentiendi hac liberatus virtute perveniat.
6 Cedit igitur sapiens immanissimis cladibus atque succumbit, in tantum ut eis cogatur et in seipsum homicidium perpetrare.
7 Cui iam parcat ut illis careat malis, qui sibi ipse non parcit?
8 Certe semper beatus est, certe beatam vitam in sua potestate constitutam, nulla vi potest ullius calamitatis amittere.
9 Ecce in caecitate et surditate et atrocissimis cruciatibus corporis, aut amisit beatam vitam; aut si et in istis afflictionibus adhuc beata est, fit per huiuscemodi doctissimorum hominum disputationes, ut sit aliquando beata vita quam sapiens ferre non possit; vel, quod est absurdus, quam sapiens ferre non debeat, eamque fugiat, abrumpat, abiiciat, seseque ab ea ferro etiam, seu veneno, vel alia voluntaria morte subducat; ut in portu non sentiendi vel nullus omnino sit, quod Epicurei, et si qui alii simili stultitia, putaverunt; vel ideo beatus, quoniam fuerit ab illa beata vita, tanquam ab aliqua peste liberatus.
10 O nimium superba iactantia!
11 Si beata vita est in cruciatibus corporis, cur non in ea manet sapiens ut fruatur?
12 si autem misera est, quid, obsecro te, nisi typhus impedit ne fateatur, ne oret Deum, ne iusto et misericordi supplicet, qui potens est et vitae huius mala vel avertere vel mitigare, vel ad ea toleranda fortitudine armare, vel ab eis omni modo liberare, et post haec vere beatam vitam dare, quo nullum malum admittatur, et ubi summum bonum nunquam amittatur?
Augustinus HOME