Augustinus, Epistolae, 155, 1, 2.
1 | De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos vera pietas, id est verax veri Dei cultus, unde omnia recte vivendi duci oportet officia, non invenitur: non ob aliud, quantum intelligo, nisi quia beatam vitam ipsi sibi quodammodo fabricare voluerunt, potiusque patrandam quam impetrandam putaverunt; cum eius dator non sit nisi Deus. |
2 | Neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem. |
3 | Nam qui tanta creaturae suae bona bonis malisque largitur, ut sint, ut homines sint, ut vigentes sensibus, valentes viribus, affluentes opibus sint; seipsum bonis dabit ut beati sint, quia eius etiam hoc munus est ut boni sint. |
4 | Illi vero qui in hac aerumnosa vita, in his moribundis membris, sub hac sarcina corruptibilis carnis, auctores suae beatae vitae et quasi conditores esse voluerunt, velut propriis eam virtutibus appetentes, iamque retinentes, non ab illo fonte virtutum petentes atque sperantes, Deum superbiae suae resistentem sentire minime potuerunt. |
5 | Unde in errorem absurdissimum lapsi sunt; ut cum asseverant etiam in Phalaridis tauro beatum esse sapientem, cogantur fateri vitam beatam aliquando esse fugiendam. |
6 | Exaggeratis enim malis corporis cedunt, atque in eorum molestiis gravissimis abscedendum ex hac vita esse decernunt. |
7 | Ubi nolo dicere quantum sit nefas seipsum hominem occidere insontem, cum omnino non debeat vel nocentem; unde in primo libro trium illorum, quos benignissime et studiosissime perlegisti, multa iam diximus (Lib. 1 de Civit. Dei, cap. 17 et seqq). |
8 | Sed certe consideretur, nec superbe sed sobrie iudicetur quomodo vita beata sit, qua non sapiens retenta fruitur, sed illatis sibi manibus carere compellitur. |