1 | Quamvis sapientiam quam mihi tribuis, in me non agnoscam, tantae tamen erga me benevolentiae tuae tamque sincerae gratias ago debeoque plurimas; et meorum studiorum labores tali ac tanto viro placuisse delector: multo vero amplius, quod animum tuum charitate aeternitatis et veritatis, atque ipsius charitatis affectum divinae illi coelestique reipublicae, cuius regnator est Christus, et in qua sola semper beateque vivendum est, si recte hic pieque vivatur, agnosco inhiantem, video propinquantem, eiusque potiundae amplector ardentem. |