monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 154, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 154, 3.

1 Haec interim occupatus aliis curis, quae etsi vanae sunt, cum rerum exitum cogitamus, tamen quasi necessariae pro nascendi conditione, rescripsi Si otium fuerit et superstes vita, etiam de Italia rescribam, ut tantae doctrinae opus debitis, etsi non satisfacientibus, remuneretur officiis.
2 Incolumem laetamque Sanctitatem tuam Deus omnipotens aevo largissimo tueatur, domine merito desiderabilis, et vere suspiciende pater.
Augustinus HOME