monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 154, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 154, 2.

1 Explicui tuos libros; neque enim tam languidi aut inertes erant, ut me aliud quam se curare paterentur: iniecerunt manum, ereptumque aliis sollicitudinum causis, suis vinculis illigarunt (ita enim mihi Deus propitius sit), ut ego anceps sim quid in illis magis mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiae dogmata, historiae plenam notitiam, an facundiae iucunditatem, quae ita imperitos etiam illicere potest, ut donec explicent non desistant, et cum explicaverint, adhuc requirant.
2 Convicti namque sunt impudenter pertinaces, iam inde a bonis quae memorant saeculis, pro naturae rerum obscuritate contigisse peiora, falsosque omnes illitis quadam dulcedine felicitatibus suis, per quas non ad beatitudinem, sed ad praerupta sunt ducti: haec vero nostra praecepta, et simplicis verique Dei mysteria, praeter vitam perpetuam quam purissimis virtutibus pollicentur, etiam haec saecularia et necessario qui nati sumus eventura mitigare.
3 Et usus es validissimo exemplo recentis calamitatis, quo licet firmissime causam muniveris, tamen si utrumvis licuisset, id tibi nolueram suffragari.
4 Sed quando orta inde fuerat convincendorum stultitiae querela, necesse fuit inde argumenta veritatis accersere.
Augustinus HOME