monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 154, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 154, 1.

1 Miro modo afficior sapientia tua, et in illis quae edidisti, et in his quae interveniens pro sceleratis mittere non gravaris.
2 Nam et illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra sit: et haec tantum verecundiae, ut nisi faciam quod mandas, culpam penes me remanere, non in negotio esse diiudicem, domine merito venerabilis, et vere suspiciende pater.
3 Non enim instas (quod plerique homines istius loci faciunt) ut quodcumque sollicitus volueris, extorqueas; sed quod tibi a iudice tot curis obstricto petibile visum fuerit, admones subserviente verecundia, quae maxima difficilium inter bonos efficacia est.
4 Proinde statim commendatis effectum desiderii tribui: nam sperandi viam ante patefeceram.
Augustinus HOME