monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 25. <<<    

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 26.

1 Iam ero si prudenter intueamur quod scriptum est, Fidelis hominis totus mundus divitiarum est, infidelis autem nec obolus; nonne omnes qui sibi videntur gaudere licite conquisitis, eisque uti nesciunt, aliena possidere convincimus?
2 Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur; hoc autem iure quod iuste.
3 et hoc iuste quod bene.
4 Omne igitur quod male possidetur, alienum est; male autem possidet, qui male utitur.
5 Cernis ergo quam multi debeant reddere aliena, si vel pauci quibus reddantur, reperiantur: qui tamen ubi ubi sunt, tanto magis ista contemnunt, quanto ea iustius possidere potuerunt.
6 Iustitiam quippe, et nemo male habet, et qui non dilexerit non habet.
7 Pecunia vero, et a malis male habetur, et a bonis tanto melius habetur, quanto minus amatur.
8 Sed inter haec toleratur iniquitas male habentium, et quaedam inter eos iura constituuntur, quae appellantur civilia; non quod hinc fiat ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint: donec fideles et pii, quorum iure sunt omnia, qui vel ex illis fiunt, vel inter illos tantisper viventes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perveniant ad illam civitatem, ubi haereditas aeternitatis est; ubi non habet nisi iustus locum, nonnisi sapiens principatum, ubi possidebunt quicumque ibi erunt, vere sua.
9 Sed tamen etiam hic non intercedimus ut secundum mores legesque terrenas non restituantur aliena: quamvis placabiles vos velimus malis, non ut placeant vel permaneant mali, sed quia ex illis fiunt quicumque fiunt boni, et sacrificio misericordiae placatur Deus, quem nisi propitium haberent mali, nulli essent boni.
10 Diu est quod occupationibus tuis loquendo videor onerosus, cum tibi homini acuto et docto cito solvi potuerit quod quaerebas.
11 Iamdudum autem finire deberem, si te tantum scirem fuisse lecturum quod flagitasti ut rescriberem.
12 Felix in Christo vivas, fili charissime.
Augustinus HOME