Augustinus, Epistolae, 153, 6, 25.
1 | Verumtamen si iustitia sincerius consulatur, iustius dicitur advocato, Redde quod accepisti, quando contra veritatem stetisti, iniquitati adfuisti, iudicem fefellisti, iustam causam oppressisti, de falsitate vicisti (quod vides multos honestissimos et disertissimos viros, non solum impune, verum etiam gloriose videri sibi committere); quam cuiquam in quolibet officio militanti, Redde quod accepisti, quando iubente iudice cuicumque causae necessarium hominem tenuisti, ne resisteret vinxisti, ne fugeret inclusisti, postremo aut permanente lite exhibuisti, aut finita dimisisti. |
2 | Sed illud cur advocato non dicatur in promptu est, quia scilicet ita non vult homo repetere quod patrono, ut male vinceret, dedit; sicut non vult reddere quod ab adversario, cum male vicisset, accepit. |
3 | Quis tandem advocatus, aut ex advocato ita vir optimus facile reperitur, qui suscepto suo dicat: Recipe quod mihi, cum tibi male adessem, dedisti; et redde adversario tuo quod, me agente, inique abstulisti? |
4 | Et tamen quem prioris non rectae vitae rectissime poenitet, etiam hoc facere debet, ut si ille qui inique litigavit, non vult admonitus corrigere iniquitatem, eius tamen iniquitatis nolit iste habere mercedem: nisi forte restituendum est alienum, quod per furtum clanculo aufertur, et restituendum non est quod in ipso foro ubi peccata puniuntur, decepto iudice, et circumventis legibus obtinetur! |
5 | Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? |
6 | An crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem fenore? |
7 | Haec atque huiusmodi male utique possidentur, et vellem restituerentur; sed non est quo iudice repetantur. |