monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 24.

1 Sunt aliae personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut officialis, et a quo admovetur, et cui admovetur officium: ab his extorta per immoderatam improbitatem, repeti solent; data per tolerabilem consuetudinem, non solent: magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiverunt, quam qui ea de more sumpserunt; quoniam multae necessariae personae rebus humanis, vel invitantur huiusmodi commodis, vel tenentur.
2 Isti si viam vitae mutaverint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea quae hoc modo acquisierunt, tanquam sua pauperibus largiuntur, quam eis a quibus accepta sunt, tanquam aliena restituunt.
3 Qui vero contra ius societatis humanae, furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus: Zachaei publicani evangelico exemplo, qui cum hospitio Dominum suscepisset, in vitam sanctam repente mutatus, Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo (Luc. XIX, 8).
Augustinus HOME