monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 21. <<<     >>> 23.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 22.

1 Verum saepe accidit ut nos fallant, vel negando se abstulisse, vel affirmando se unde restituant non habere: saepe etiam et vos fallimini, putando vel nos non agere ut reddant, vel ipsos habere unde reddant; et omnes aut pene omnes homines amamus nostras suspiciones vel vocare vel existimare cognitiones, quando credibilibus rerum signis movemur, cum credibilia nonnulla sint falsa, sicut incredibilia nonnulla sunt vera.
2 Ideo quosdam commemorans, qui et sceleris poenam sibi cupiunt relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere, addidisti et aisti: Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum.
3 Fieri enim potest ut tu scias quod ego nescio, et propterea putem pro aliquo interveniendum, quod me fallere potuit, cum te non potuerit, ut ego eum non credam possidere quod tu possidere nosti.
4 Ita fit ut cum de reo sententia non una sit nostra, neutri tamen nostrum placeat quod res non redditur aliena.
5 De homine, ut homines, diversa sentimus; sed in ipsa iustitia simul sumus.
6 Eodem modo etiam fieri potest ut quod scio aliquem non habere, hoc eum tu habere non certissime teneas, sed credibiliter suspiceris; et ob hoc tibi videar intervenire pro eo qui et sceleris poenam sibi cupiat relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere.
7 Ad summam igitur neque apud te, neque apud tales, si qui reperiuntur qualem te esse gaudemus, neque apud ipsos qui magno studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque apud cor meum cui testis est Deus, ausim dicere, sentire, decernere, interveniendum esse pro aliquo, ut quod scelere abstulit, sceleris impunitate possideat: sed ut remissa iniuria, quod iniuriose abstulit reddat; si tamen habet quod abstulit, vel aliud unde illud restituat.
Augustinus HOME